Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 101

Precedente Successiva

bestia quaecunque ingens, et cellas latas multorum capaces spirituum,
animae immortali deservientium, sicut mox declarabo. Commerciumque
hominum cum superis (nam bruta duntaxat pluvias praesentiunt
et ventos, et indicia, quae corporali vitae opus sunt, homo vero divinarum
notionum et alterius vitae) ostendunt, hominem natum ad intelligendum
quae ad aliam pertinent vitam, eamque illi convenire; sicut
ista Brutis.
Caput XXIX.
Responsio et Epilogus operationum demonstrantium
hominis immortalitatem, ac
divinitatem.

bestia quaecunque ingens, et cellas latas multorum capaces spirituum,
animae immortali deservientium, sicut mox declarabo. Commerciumque
hominum cum superis (nam bruta duntaxat pluvias praesentiunt
et ventos, et indicia, quae corporali vitae opus sunt, homo vero divinarum
notionum et alterius vitae) ostendunt, hominem natum ad intelligendum
quae ad aliam pertinent vitam, eamque illi convenire; sicut
ista Brutis.
~ At vero si operationes animae humanae communes sunt
brutis, quaenam ostendet nobis ipsam separari, sicut immortale
a mortali corpore, et non sicut spiritus evanescat
in aërem? Et cur moritur homo prae laetitia nimia: et a cicuta?
omnesque rationes, quibus spiritum passibilem,
corporeumque ostendimus, et mortalem, contra humauam [humanam] militant
mentem.
~ Respondeo, quamvis intelligere fieret sine organo corporali, unde
Peripatetici immortalitatem putant se probare, et quamvis anima non
esset corporis actus, unde alij idem conantur probare; Et tamen nec
illi intellectionem sine organo invenerunt, nec isti sicut nautam in navi
animam ostenderunt; nihilominus animae immortalitatem adhuc
dubiam esse. Non enim quia nauta habet operationem propriam aliam
a navi, non corrumpitur fracta navi, vel si separatur ab ea erit subito
immortalis. Arbitror equidem spiritum bestiae cogitantem ea, quae a
sensu accepit, non uti corpore, sed propriis tantum motionibus, vel ut
dicunt simulachris: Nec tamen ideo est immortalis, nec quia residet
ut Nauta, et separatur in aerem, est immortalis: Nec quia seipsum
movet, ut Plato argumentatur: Nam licet non destituat seipsum in
motu, tamen ab alio potest corrumpi contrario Ente, motuque privari,
ut igni contingit. Quapropter non operatio, sed res operatae, et
modus, et Deus declarant immortalitatem. Quis enim sciat num separata
vivat longo tempore, et postea moriatur? Sola igitur argumentatio
nostra, et ex Christi sententia, et ratione invicta confirmata,
eius divinitatem ostendit. Quapropter quod est in Deo, in cunctis

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche